- TRACTIO
- TRACTIOignominiae poenaeque species. Idatius Fastis, Constantiô III. et Constante II. Consulibus: His Coss. victi Franci a Constante Aug. seu pacati. Tractus Hermogenes. De qua veluti re usitata loquitur Libanius, Orat. de sua Fortuna. Vide quoque Philonem, Legat. ad Caium, ubi de Iudaeorum Alexandriae miseriis, eundem ad Flacc. Auctorem Chron. Alexandrini, de Bonoso, Phocae quondam adiutore, de Phoca ipso per ventrem tracto, et Leone Sacellario cum eo, nec non Mappario et Taxeota etc. Et quidem Phocae modo dicti cadaver truncari primo, dein trahi praecepit Heraclius Imperator, uti prolixe natat Nicephorus in Rebus post Maur. Idem de Canuto Daniae Rege legimus apud Helmoldum, Chron. Slav. l. 1. c. 51. Caligula vero Senatoris cuiuspiam caedem cum mandâsset, non ante satiatus est, quam et membra et artus et viscera hominis tracta per vicos atque ante se congesta vidislet, narrante Suetoniô, c. 28. Maior eorum crudelitas, qui, mortem inimicorum non exspectantes, semianimes spirantesque traxerunt, uti de Hectore ab Achille tracto, iam apud Homerum legimus. Quod et in sontes quandoque exercitum. Sic Monachi, qui Henricum IV. Imperatorem desuper iactu lapidis occidere voluerat, cum pondere vero ipse infelix, illaesô Imperatore, in terram prolapsus est, semianime corpus, per totam Romam plebs invitô Imper atore traxit, apud Auctorem Vitae eius. De Brunechilde, diximus suô iam locô. Quid quod nec mortuis, quibus omnis parcere consueverat impietas --- tuta sem per quies, quos de monumentis extractos, per vicos et plateas, quasi illatas sentirent iniurias, distrahebant, iussu Andronici Comneni, de cuius crudelitate Guil. Tyrius, cuius ista verba, Hist. Palaest. l. 21. c. 12. pluribus agit. Et furorem hunc antiquissimum ferri, docet Cambyses apud Herodotum, l. 3. Amasis cadaver erui, vitgisque caedi iubens etc. Postquam autem tracti satis, vel comburebantur tandem, uti de Phoca Nicephorus habet d. l. et de heldicae cuiusdam uxore, aliaque femina, nomine Teucaria, Vict. Utic. Persecut. Vandal. l. 2. Vel in fluvios abiciebantur, uti de Cleandro, eius que amicis, scribit Herodianus, l. 1. in closacas item, uti de Heliogabalo Lamprid. c. 33. Tractus deinde per publicum, additaque iniuria cadaveri est, ut in cloacam milites mitterent. Vel in frusta discerpebantur, uti de Monacho praefato addit auctor supra laudatus. Sed et trabebantur interdum tamdiu, donec dissipati cadaveris nihil supereslet, quod trahi porro posset, uti de Iudaeis queritur Philo, loc. cit.nempe, ἔως ὁ νεκρὸς δορὰς, σάρκας, ἶνας, ὐπὸ τῆς τῶ ἐδάφων ἀνωμαλίας καὶ τραχύτητος περιτρυφθεὶς, καὶ τῶ ἡνωμένων μερῶν τῆς συμφωνίας διαπαρέντων ἀλλαχόσε ἄλλων ἐδαπανήθη. Interdum vero et extra fines proiciebantur tracti, uti proditori Pausaniae quondam fecerunt Spartiani, apud Aelian. Var. Hist. l. 4. c. 7. et Aristocrati eiusdem sceleris reo Arcades, apud Pausaniam, l. 4. Vide plura hanc in rem, apud Casp. Barthium, Animadversion. ad Statianam Thebaidem, l. 5. v. 234. supra etiam aliquid ubi de Suspendendis. Hinc Tractitius, dictus a militibus post mortem Heliogabalus, seu Tractatitius, quod idem, ut nonnulli legunt; quod solus omnium Principum tractus est et in cloacam missus et in Tiberim praecipitatus, Lamprid. ubi supra. Nempe et Vitellius quidem tractus et in Tiberim praecipitatus, sed in cloacam mislus non fuerat; nisi dicere malimus, lapsum memoriâ Auctorem, Casaubon. ad loc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.